

Liber Regum Tertius*
Caput 19: Versus 3
Timuit ergo Elias et surgens abiit,etc.[RAB.]Sancti viri, sublevante spiritu ad summa rapiuntur: quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus processisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit: et qui mortuos suscitabat, ventura praevidebat, alia quoque praeclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit.